Liturgia horarum Kevelaeriensis - ad horam sextam

AD HORAM SEXTAM

V/. Deus, in adjutórium meum inténde. 
R/. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper 
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja. 

Alleluja ommititur tempore Quadragesimæ.


HYMNUS

Rector potens, verax Deus, 
qui témperas rerum vices, 
splendóre mane ínstruis 
et ígnibus merídiem, 

Extíngue flammas lítium, 
aufer calórem nóxium, 
confer salútem córporum 
verámque pacem córdium. 

Præsta, Pater piíssime, 
Patríque compar Unice, 
cum Spíritu Paráclito 
regnans per omne sǽculum. Amen. 


PSALMODIA

Ant. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discípulus, quem diligébat. (T. P. Allelúja.)

Psalmus 122

Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.

Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, * sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ, 

ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, * donec misereátur nostri.

Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, * quia multum repléti sumus despectióne;

quia multum repléta est ánima nostra * derisióne abundántium et despectione superborum.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 123

Nisi quia Dóminus erat in nobis, * dicat nunc Israël,

nisi quia Dóminus erat in nobis, * cum exsúrgerent hómines in nos:

forte vivos deglutíssent nos, * cum irascerétur furor eórum in nos.

Fórsitan aqua absorbuísset nos, * torrens pertransísset ánimam nostram;

fórsitan pertransíssent ánimam nostram * aquæ intumescéntes.

Benedíctus Dóminus, * qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.

Anima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:

láqueus contrítus est, * et nos erépti sumus.

Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 124

Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur, in ætérnum manet.

Jerúsalem, montes in circuítu eius, † et Dóminus in circuítu pópuli sui * ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem justórum, * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.

Bénefac, Dómine, bonis * et rectis corde.

Declinántes autem per vias pravas † addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. * Pax super Israël!

Glória Patri, et Fílio, *et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *et in sǽcula sæculórum. Amen.


Antiphona
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discípulus, quem diligébat. (T. P. Allelúia.) 


LECTIO BREVIS (Is. 66, 12)
Hæc dicit Dóminus: Ecce ego dírigam ad Jerúsalem quasi flúvium pacem et quasi torréntem inundántem glóriam géntium. Sugétis, in ulnis portabímini, et super génua blandiéntur vobis. 


V/. Beáti qui hábitant apud te, Dómine. (T. P. Allelúia.
R/. In ætérnum laudábunt te. (T. P. Allelúia.)


Orémus.
ORATIO
Pater misericórdiæ et totíus consolatiónis Deus, qui Unigéniti tui ex carne matrem Maríam, nostram quoque ex caritáte matrem esse voluísti: concéde propítius; ut cujus protectióne munímur, ejus et consolatióne lætémur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum.
R/. Amen.


Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino. (T. P. Allelúia.)
R/. Deo grátias. (T. P. Allelúia.)









Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen