Liturgia horarum Kevelaeriensis - ad horam tertiam

AD HORAM TERTIAM

V/. Deus, in adjutórium meum inténde. 
R/. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper 
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja. 

Alleluja ommititur tempore Quadragesimæ.


HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus, 
unum Patri cum Fílio, 
dignáre promptus íngeri 
nostro refúsus péctori. 

Os, lingua, mens, sensus, vigor 
confessiónem pérsonent, 
flamméscat igne cáritas, 
accéndat ardor próximos. 

Per te sciámus da Patrem, 
noscámus atque Fílium, 
te utriúsque Spíritum 
credámus omni témpore. Amen. 


PSALMODIA

Ant. Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 119

Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, * et exaudívit me.

Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, * a lingua dolósa.

Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, * lingua dolósa?

Sagíttæ poténtis acútæ * cum carbónibus juniperórum.

Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, * habitávi ad tabernácula Cedar!

Multum íncola fuit ánima mea * cum his, qui odérunt pacem.

Ego eram pacíficus; * cum loquébar, illi impugnábant me.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Psalmus 120

Levábo óculos meos in montes: * unde véniet auxílium mihi?

Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.

Non dabit in commotiónem pedem tuum * neque dormitábit, qui custódit te.

Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.

Dóminus custódit te, * Dóminus umbráculum tuum ad manum déxteram tuam.

Per diem sol non percútiet te, * neque luna per noctem.

Dóminus custódiet te ab omni malo; * custódiet ánimam tuam Dóminus.

Dóminus custódiet intróitum tuum et éxitum tuum * ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Psalmus 121*

Lætátus sum in eo, quod dixérunt mihi: * „In domum Dómini íbimus“.

Stantes jam sunt pedes nostri * in portis tuis, Jerúsalem.

Jerúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israël, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad judícium, * sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * „Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis, * et securitas in turribus tuis!“.

Propter fratres meos et próximos meos * loquar: „Pax in te!“.

Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

* Loco hujus psalmi 121 in Vespera dicendi psalmus 128 dici potest:

_________________________

Psalmus 128

Sæpe expugnavérunt me a juventute mea, * dicat nunc Israël,

sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, * étenim non potuérunt advérsum me.

Supra dorsum meum aravérunt aratóres, * prolongavérunt sulcos suos.

Dóminus autem justus * concídit cervíces peccatórum.

Confundántur et convertántur retrórsum * omnes, qui odérunt Sion.

Fiant sicut fenum tectórum, * quod, priúsquam evellátur, exáruit;

de quo non implévit manum suam, qui metit, * et sinum suum, qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt, qui præteríbant: † „Benedíctio Dómini super vos, * benedícimus vobis in nómine Dómini“.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


_________________________

Ant. Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient. (T. P. Allelúia.)


LECTIO BREVIS (Is. 66, 10-11)
Lætámini cum Jerúsalem et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi, qui lugebátis super eam, ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius, ut mulgeátis et delíciis affluátis ex ubéribus glóriæ eius. 


V/. Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo. (T. P. Allelúia.)
R/.  Consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. (T. P. Allelúia.) 


Orémus.  
ORATIO
Pater misericórdiæ et totíus consolatiónis Deus, qui Unigéniti tui ex carne matrem Maríam, nostram quoque ex caritáte matrem esse voluísti: concéde propítius; ut cujus protectióne munímur, ejus et consolatióne lætémur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. 
R/. Amen.


Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino. (T. P. Allelúia.)
R/. Deo grátias. (T. P. Allelúia.)









Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen