Liturgia horarum Kevelaeriensis - ad laudes matutinas

AD LAUDES MATUTINAS

V/. Deus, in adjutórium meum inténde. 
R/. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper 
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja. 

Alleluja ommititur tempore Quadragesimæ.


HYMNUS

O gloriósa Dómina,
excélsa super sídera,
qui te creávit próvide,
lactas sacráto úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine;
intrent ut astra flébiles,
sternis benígna sémitam.

Tu regis alti iánua
et porta lucis fúlgida;
vitam datam per Vírginem,
gentes redémptæ, pláudite.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória, 
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Deus consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt. (T. P. Allelúja.)

Psalmus 62, 2-9

Deus, Deus meus es tu, * ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, * te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, † sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea * et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, * in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, * et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, * me suscépit déxtera tua.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Deus consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt. (T. P. Allelúja.)

Ant. 2 Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. (T. P. Allelúja.)

Canticum (Dan. 3, 57-88.56)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino,* benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, * benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino,* benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino * benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, * benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, * benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, * benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, * laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, * benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, * benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,* benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, * benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israël, Dómino, * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, * benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ justórum, Dómino, * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino, * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli * et laudábilis et gloriósus in sǽcula.


In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. (T. P. Allelúja.)

Ant. 3 Ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 149

Cantáte Dómino cánticum novum; * laus ejus in ecclésia sanctórum.

Lǽtetur Israël in eo, qui fecit eum, * et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro, * in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in populo suo, * et honorábit mansuétos in salúte.

Júbilent sancti in glória, * læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gutture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eorum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, * castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus * et nóbiles eórum in manícis férreis,

ad faciéndum in eis judícium conscríptum. * Glória hæc est ómnibus sanctis ejus.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Ant. Ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum. (T. P. Allelúja.)


LECTIO BREVIS (Is. 66, 10-14)
Lætámini cum Jerúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi qui lugétis super eam: ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis eius; ut mulgeátis et delíciis affluátis ab omnímoda glória eius. Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quomódo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt: et cognoscétur manus Dómini servis eius, et indignábitur inimícis suis. 


RESPONSORIUM BREVE 
R/. Agnus dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum. * Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum. – R/. Agnus dedúcet.
V/. Quomódo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos * Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. – R/. Agnus dedúcet.

RESPONSORIUM BREVE TEMPORE PASCHALI
R/. Agnus dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum. * Allelúja, allelúja. – R/. Agnus dedúcet.
V/. Quomódo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos * Allelúja, allelúja. 
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. – R/. Agnus dedúcet.


Ad Benedictus, ant. Magna erat lux et fulgens cum sacéllo, et in eo effígies Beátæ Maríæ Vírginis. (T. P. Allelúja.)

Benedictus (Lc. 1, 68-79)

Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus,

salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,

jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi

in sanctitáte et justítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante faciem Dómini paráre vias ejus,

ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus * in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Magna erat lux et fulgens cum sacéllo, et in eo effígies Beátæ Maríæ Vírginis. (T. P. Allelúia.)


PRECES
Orémus ad Dóminum nostrum Iesum Christum consolatiónem mundi.

R/. Maríæ Fili, miserére.

Verbum divínum incarnátum ex María vírgine:
Corda nostra hódie inhábita.

Fíli Altíssimi, qui corporáliter in hoc mundo appáruit:
Glóriæ tuæ labórem fuit cotidiánum dedicátum.

Salvátor qui venísti, ut vitam abundántius habeámus:
Tríbue nobis lætítiam ex beatitúdine sanctæ Matris tuæ.

Rex univérsi, tráditus pro nóbis in cruce:
Fac nos et omnes, pro quibus precámur, consolatiónem sentíre divínam.

Post prædictas preces ab omnibus dicitur:

ORATIO DOMINICA
(Kýrie eléison. 
R/. Christe eléison. Kýrie eléison.)

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus, oratio conclusiva.

ORATIO
Pater misericórdiæ et totíus consolatiónis Deus, qui Unigéniti tui ex carne matrem Maríam, nostram quoque ex caritáte matrem esse voluísti: concéde propítius; ut cujus protectióne munímur, ejus et consolatióne lætémur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. 
R/. Amen.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. 
R/. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa. 

Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. (T. P. Allelúia.)
R/. Deo grátias. (T. P. Allelúia.)

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. 
R/. Amen. 









Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen