Liturgia horarum Kevelaeriensis - ad primas vesperas

AD I VESPERAS

V/. Deus, in adiutórium meum inténde. 
R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper 
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia. 
Alleluia ommititur tempore Quadragesimæ.

HYMNUS
Ave, maris stella, Dei mater alma
atque semper virgo, felix cæli porta.

Sumens illud „Ave“ Gabriélis ore,
funda nos in pace, mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis, profer lumen cæcis,
mala nostra pelle, bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem, sumat per te precem
qui pro nobis natus tulit esse tuus.

Virgo singuláris, inter omnes mitis,
nos culpis solútos mites fac et castos.

Vitam præsta puram, iter para tutum,
ut vidéntes Iesum semper collætémur.

Sit laus Deo Patri, summo Christo decus,
Spirítui Sancto honor, tribus unus. Amen.

PSALMODIA
Ant. 1 Ave spes nostra, Dei Génitrix, Virgo María. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 112
Laudáte, púeri Dómini,* laudáte nomen Dómini. 
Sit nomen Dómini benedíctum * ex hoc nunc et usque in sǽculum. 
A solis ortu usque ad occásum * laudábile nomen Dómini. 
Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória eius. 
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat * et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram?
Súscitans de terra ínopem, * de stércore érigens páuperem, 
ut collócet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui. 
Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen. 

Ant. Ave spes nostra, Dei Génitrix, Virgo María. (T. P. Allelúia.)

Ant. 2 Tu meruísti portáre regem cælórum et Dóminum. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 147
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; * colláuda Deum tuum, Sion. 
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, * benedíxit fíliis tuis in te. 
Qui ponit fines tuos pacem * et ádipe fruménti sátiat te. 
Qui emíttit elóquium suum terræ, * velóciter currit verbum eius. 
Qui dat nivem sicut lanam, * pruínam sicut cínerem spargit. 
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; * ante fáciem frigóris eius quis sustinébit? 
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, * flabit spíritus eius, et fluent aquæ. 
Qui annúntiat verbum suum Iacob, * iustítias et iudícia sua Israël. 
Non fecit táliter omni natióni * et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen. 

Ant. Tu meruísti portáre regem cælórum et Dóminum. (T. P. Allelúia.)

Ant. 3 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. (T. P. Allelúia.)

Canticum (Eph. 1, 3-10)
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, * qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cælestibus in Christo, 
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, † ut essémus sancti et immaculáti * in conspéctu eius in caritáte; 
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum † per Iesum Christum in ipsum, * secúndum beneplácitum voluntátis suæ, 
in laudem glóriæ grátiæ suæ, * in qua gratificávit nos in Dilécto, 
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, * remissiónem peccatórum, 
secúndum divítias grátiæ eius, † quam superabundáre fecit in nobis * in omni sapiéntia et prudéntia, 
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suae, * secúndum beneplácitum eius, 
quod propósuit in eo, * in dispensatiónem plenitúdinis tempórum: 
recapituláre ómnia in Christo, * quæ in cælis et quæ in terra, in ipso.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen. 

Ant.  Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. (T. P. Allelúia.)

LECTIO BREVIS (Gal. 4, 4-5)
Ubi venit plénitudo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE 
R/. Sancta María, Mater Dómini, * te hac salutámus hora. R/. Sancta María.
V/. In effígie tua redemptiónis vídemus splendórem lætítiæ. * Te hac salutámus hora.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R/. Sancta María.

RESPONSORIUM BREVE TEMPORE PASCHALI
R/. Sancta María, Mater Dómini, te hac salutámus hora. * Allelúia, allelúia. – R/. Sancta María.
V/. In effígie tua redemptiónis vídemus splendórem lætítiæ. * Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. – R/. Sancta María.

Ad Magnificat, ant. Hoc loco sacéllum mihi ædífices, dixit Mater Salvatóris. (T. P. Allelúia.)

Magnificat (Lc. 1, 46-55)
Magníficat * ánima mea Dóminum, 
et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo, 
quia respéxit humilitátem ancíllae suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generátiones, 
quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius, 
et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum. 
Fecit poténtiam in brachio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui; 
depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles; 
esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes. 
Suscépit Israël púerum suum, * recordátus misericórdiæ, 
sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula 
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Hoc loco sacéllum mihi ædífices, dixit Mater Salvatóris. (T. P. Allelúia.)

PRECES
Orémus ad Deum omnipoténtem, qui nobis per incarnatiónem Verbi sui ex María Vírgine consolatiónem præstat cæléstem.
R/. Homínibus révela ómnibus salutáre tuum.

Qui per Fílium tuum in cruce tuam genuísti ecclésiam:
Per consolatiónem sanctæ matris suæ discipulórum suórum róbora amórem.

Qui per partum Christi ex María implevísti promissiónem tuam ad David:
Bénedic rerum moderatóres publicárum, et ómnibus tríbue homínibus pacis consolatiónem.

Qui Maríam tribuísti misericórdiam tuam:
Dona ómnibus hac vita afflíctibus tuam consolatiónem.

Qui Maríam nobis dedísti matrem:
Fac eos, pro quibus precámur, consolatiónem illíus sentíre ac præsídium.

Qui Maríam Fílium suum fecísti resurréctum vidére:
Da et defúnctibus nostris consolatiónem ætérnam ac plenitúdinem vitæ.

Post prædictas preces ab omnibus dicitur:

ORATIO DOMINICA
(Kýrie eléison. 
R/. Christe eléison. Kýrie eléison.)

Pater noster, qui es in cælis, 
sanctificétur nomen tuum; 
advéniat regnum tuum; 
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. 
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; 
et dimítte nobis débita nostra, 
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; 
et ne nos indúcas in tentatiónem; 
sed líbera nos a malo.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus, oratio conclusiva.

ORATIO
Pater misericórdiæ et totíus consolatiónis Deus, 
qui Unigéniti tui ex carne matrem Maríam, 
nostram quoque ex caritáte matrem esse voluísti: 
concéde propítius; 
ut cuius protectióne munímur, 
eius et consolatióne lætémur. 
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, 
qui tecum vivit et regnat
in unitáte Spíritus Sancti Deus, 
per ómnia sǽcula sæculórum. 
R/. Amen.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. 
R/. Amen.

Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa. 

Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. (T. P. Allelúia.)
R/. Deo grátias. (T. P. Allelúia.)

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. 
R/. Amen. 


ANTIPHONA FINALIS AD B. M. V.

Ab Adventu usque ad Præsentationem Domini:
Alma Redemptoris Mater:   simplex

Post Præsentationem usque ad Feria IVa Hebdomadæ Sanctæ:
Ave Regina Cælorum:   sollemnis   simplex

Tempore Paschali:
Regina Cæli:   sollemnis  simplex

Post Pentecosten:
Salve Regina:   sollemnis   simplex










Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen