In converténdo Dóminus captivitátem Sion, * facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, * et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: * „Magnificávit Dóminus fácere cum eis“.
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; * facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant * semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient * in exsultatióne portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 126*
Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat, qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere † et sero quiéscere, qui manducátis panem labóris, * quia dabit diléctis suis somnum.
Ecce heréditas Dómini fílii, * merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, * ita fílii juventútis.
Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: * non confundétur, cum loquétur inímicis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
neque ambulávi in magnis * neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suae, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israël in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
_______________________________
Psalmus 127
Beátus omnis, qui timet Dóminum, * qui ambulat in viis ejus.
Labóres manuum tuárum manducábis, * beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis frucíifera * in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum * in circuítu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, * et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. * Pax super Israël!
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Jesus dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. (T. P. Allelúia.)
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen