Liturgia horarum Kevelaeriensis - ad secundas vesperas

AD II VESPERAS

V/. Deus, in adjutórium meum inténde. 
R/. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto, 
sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja. 

Alleluja ommititur tempore Quadragesimæ.


HYMNUS

Ave, maris stella, Dei mater alma
atque semper virgo, felix cæli porta.

Sumens illud „Ave“ Gabriélis ore,
funda nos in pace, mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis, profer lumen cæcis,
mala nostra pelle, bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem, sumat per te precem
qui pro nobis natus tulit esse tuus.

Virgo singuláris, inter omnes mitis,
nos culpis solútos mites fac et castos.

Vitam præsta puram, iter para tutum,
ut vidéntes Jesum semper collætémur.

Sit laus Deo Patri, summo Christo decus,
Spirítui Sancto honor, tribus unus. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Deínde dicit Jesus discípulo: Ecce mater tua. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 121

Lætátus sum in eo, quod dixérunt mihi: * „In domum Dómini íbimus“.

Stantes jam sunt pedes nostri * in portis tuis, Jerúsalem.

Jerúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, * sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, * testimónium Israël, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sedérunt sedes ad judícium, * sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * „Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis, * et securitas in turribus tuis!“.

Propter fratres meos et próximos meos * loquar: „Pax in te!“.

Propter domum Dómini Dei nostri * exquíram bona tibi.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Ant. Deínde dicit Jesus discípulo: Ecce mater tua. (T. P. Allelúia.)

Ant. 2 Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. (T. P. Allelúia.)

Psalmus 126

Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †qui manducátis panem labóris, * quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii, * merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis, * ita fílii juventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: * non confundétur, cum loquétur inímicis suis in porta.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Ant. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. (T. P. Allelúia.)

Ant. 3 Convertísti planctum meum in gáudium mihi, conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia. (T. P. Allelúia.)

Canticum (Eph. 1, 3-10)

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, * qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cælestibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, † ut essémus sancti et immaculáti * in conspéctu ejus in caritáte;

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum † per Jesum Christum in ipsum, * secúndum beneplácitum voluntátis suæ, 

in laudem glóriæ grátiæ suæ, * in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, * remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ ejus, † quam superabundáre fecit in nobis * in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis mystérium voluntátis suae, * secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, * in dispensatiónem plenitúdinis tempórum: 

recapituláre ómnia in Christo, * quæ in cælis et quæ in terra, in ipso.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto, 

sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen.


Ant. Convertísti planctum meum in gáudium mihi, conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia. (T. P. Allelúia.)


LECTIO BREVIS (Apc. 21, 3-4)
Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt.


RESPONSORIUM BREVE 
R/. Sancta María, Mater Dómini, * te hac salutámus hora. R/. Sancta María.
V/. In effígie tua redemptiónis vídemus splendórem lætítiæ. * Te hac salutámus hora.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R/. Sancta María.

RESPONSORIUM BREVE TEMPORE PASCHALI
R/. Sancta María, Mater Dómini, te hac salutámus hora. * Allelúia, allelúia. – R/. Sancta María.
V/. In effígie tua redemptiónis vídemus splendórem lætítiæ. * Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. – R/. Sancta María.


Ad Magnificat, ant. Hoc loco sacéllum mihi ædífices, dixit Mater Salvatóris. (T. P. Allelúia.)

Magnificat (Lc. 1, 46-55)

Magníficat * ánima mea Dóminum, 

et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllae suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generátiones,

quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen ejus,

et misericórdia ejus in progénies et progénies * timéntibus eum.

Fecit poténtiam in brachio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israël púerum suum, * recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini ejus in sǽcula.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio et nunc et semper * et in sǽcula sæculórum. Amen.

 

Ant. Hoc loco sacéllum mihi ædífices, dixit Mater Salvatóris. (T. P. Allelúia.)


PRECES
Orémus ad Deum omnipoténtem, qui nobis per incarnatiónem Verbi sui ex María Vírgine consolatiónem præstat cæléstem.

R/. Homínibus révela ómnibus salutáre tuum.

Qui per Fílium tuum in cruce tuam genuísti ecclésiam:
Per consolatiónem sanctæ matris suæ discipulórum suórum róbora amórem.

Qui per partum Christi ex María implevísti promissiónem tuam ad David:
Bénedic rerum moderatóres publicárum, et ómnibus tríbue homínibus pacis consolatiónem.

Qui Maríam tribuísti misericórdiam tuam:
Dona ómnibus hac vita afflíctibus tuam consolatiónem.

Qui Maríam nobis dedísti matrem:
Fac eos, pro quibus precámur, consolatiónem illíus sentíre ac præsídium.

Qui Maríam Fílium suum fecísti resurréctum vidére:
Da et defúnctibus nostris consolatiónem ætérnam ac plenitúdinem vitæ.

Post prædictas preces ab omnibus dicitur:


ORATIO DOMINICA
(Kýrie eléison. 
R/. Christe eléison. Kýrie eléison.)

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus, oratio conclusiva.

ORATIO
Pater misericórdiæ et totíus consolatiónis Deus, qui Unigéniti tui ex carne matrem Maríam, nostram quoque ex caritáte matrem esse voluísti: concéde propítius; ut cujus protectióne munímur, ejus et consolatióne lætémur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. 
R/. Amen.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum. 
R/. Et cum spíritu tuo. 
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. 
R/. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa. 

Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. 
R/. Deo grátias. 

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. 
R/. Amen. 


ANTIPHONA FINALIS AD B. M. V.

Ab Adventu usque ad Præsentationem Domini:
Alma Redemptoris Mater:   simplex

Post Præsentationem usque ad Feria IVa Hebdomadæ Sanctæ:
Ave Regina Cælorum:   sollemnis   simplex

Tempore Paschali:
Regina Cæli:   sollemnis  simplex

Post Pentecosten:
Salve Regina:   sollemnis   simplex











Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen